- PAEONIA
- I.PAEONIAGall. la Peone, nomen floris, quô nullus grandior, ab heliotropio si discesseris; maiori utique habenda in pretio, si minor exsisteret. Nihil enim speciosius hôc flore, nihil eius splendidius purpurâ, nihil foliorum magnificentia gloricius: Sunt illa videlicet in orbem diffusa satis amplum, laevia, fulgentiaque sanguineôrurbrô, tam belle conserta compactaque et agglomerata, ut nihil rotundius; nihil absolutius. Orbiculata ei figura est, odor nullus; scqpus pro crassitie brevior; at in latum foliorum profundit silvam, alte incisorum pulcherrimeque viridantium: quâ quidem viriditate mirum quantum excitatur floris internascentis purpureus splendor, Fr. Pomey Deser. divers. Item radicis, quae vetustissima inventu nomen auctoris retinet, —— et medetur Faunorum in quiete ludibriis, Plin. l. 25. c. 4. h. e. ephilati seu incubo, quem sic vocat, quod Faunus haec visa dormientibus immittere crederetur. Inprimis contra epilepsiam morbumque Comitialem efficax; quare perforata eius semina et filô traiecta, coralliorum modô, infantibus circumligantur, a muliercularum non paucis, ut hoc amuletô hostem arceant. Auctor Anonymus Sinae et Europaec. 31.II.PAEONIAMinerva ab arte medendi sic dicta est, bonaque valetudine, quam praestare credebatur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.